monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 53, 8
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam; non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Causa nunc praedictae orationis exponitur. Sed cum Ziphaei de tribu Iuda fuisse noscantur (unde et propheta traxit originem), quare alienos dixit adversus se insurrexisse? Verum hic alienos non vult peregrini generis viros intelligi, sed operibus a Domino factos extraneos. Merito, quia dum ab illis auxilium defensionis quaesiverit, apud ipsos magis insidias proditionis invenit. Fortes enim Saulem vult intelligi cum ministris, quem et potentia regalis erigebat, et livor insanae mentis armabat. Sequitur, non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Ille proponit Deum ante conspectum suum, qui credit eum ubique esse praesentem, et facile agnoscere quae voluntas nititur humana complere. Perditi autem ideo non proponunt Deum ante oculos suos, quia ignorare illum credunt quae scelerata mente concipiunt. Haec est pia oratio quam desiderabat audiri, ne illi permitterentur suas voluntates efficere, quos constabat Deum ante oculos suos non habere.